RHOGOMANES

RHOGOMANES
RHOGOMANES
Ρ῾ωγόμανες, Marciano et Ammiano Ρ῾ώγανις, fluvius Persidis est, iuxta quem Persaepolis; forte idem cum Araxe; quem ad ipsam Persaepolim transiisse alexander legitur, apud Strabonem, quique alius omnino erat e nominatissimo Armeniae Araxe. Certe ώγανιν hunc quidam videntur Α᾿ράξην vocâsse graecatiore, ut ille loquitur, appellatione. Si enim sonum spectes vocabuli, idem Ρ῾ώγανις significat; quod Α᾿ράξης; cum Graecis ῥωγἠ idem sit, quod ῥῆξις, ruptura; unde ῥωγάδες, et ῥωγαλέον. A perrumpendis autem obicibus, Rhoganis nomen forte habuit; quem Alexandri comites aliô nomine sed idem significante, Α᾿ράξην appellâsse videntur. Nam Α᾿ράξης, ἀπὸ τοῦ ἀῥῥάξαι, quod itidem perrumpere notat. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1202. ut et in voce Rhogomanis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”